Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (659)

Item ad idem. Legitur in Miraculis beate Marie Virginis quod fuit quidam clericus valde devotus beate Virginj. Et inter cetera que habebat, devotio erat quod pro dolore quinque vulnerum Christi que Virgo benedicta etiam in suo mundissimo et sanctissimo C corde sustinuerat, quin-quies unam antiphonam Hexis genibus qualibet die dicebat. Antiphona autem quam sic legerat erat ista :

Gaude Dei Genitrix Virgo immaculata, / Gaude quia gaudium ab angelis e suscepisti, / Gaude quia genuisti eterni luminis claritatem, / Gaude Mater Jhesu Christi / Gaude Dei Genitrix Virgo immaculata / Et sola mater innupta, / Te laudat omnis factura, / Genitrixque luminis sis pro nobis / Quesumus perpetua interventrix. '

Cumque iste infirmitate gravatus passum mortis et presenciam demonum multum timeret, apparuit beata Virgo sic dicens : « V eni, dilecte mi ut partem recipias gaudiorum. Dignum est enim ex quo mea gaudia replicasti, in meis gaudiis partem recipias non perdendam. JO

Indexed exemplum: TE019801
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para