Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (660)

Nono peccatores suo filio reconciliat et ad suum amorem vocat. Legitur in Mariali Magno quod fuit C quedam Judea in partu laborans mortem continue expectabat. Cum autem visitata fuisset a christianis mulieribus et vidissent ejus dolorem, instabant ut se beate Virgini commendaret. Que in corde adherens beate Virgini, cum pre dolore non posset loqui, sic ait : « 0 dulcissima domina, licet non sim digna rogare te eo quod sum de genere illorum qui occiderunt filium tuum, hoc tamen audivi a Christianis quod clementia tua se extendit ad omnes, ad pau peres et divites, peccatores etjustos. Unde si hanc gratiam liberationis mihi concesseris, baptisabo me et prolem mihi datam a te. »

Cumque sic fleret, subito absque dolore peperit filium. Et quia vir in civitate non erat, subito surgens cum filio perrexit ad ecclesiam et baptisati sunt. Tandem venit maritus suus judeus et audita baptisatione uxoris et filii, maliciose. cogitans gaudium fictum incepit ostendere, et in media nocte sur-gens evagÏnato gladio filium interemit. Tunc mater pre dolore tanquam insana hoc viso incepit clamare. Surgunt vicini, fugit Judeus, curia accedit; et quia locum refugii Judeus invenire non poterat eo quod clausa esset civitas, dum discurrendo per civitatem vidit oratorium beate Virginis et apertum et ingressus, dum staret ante altare beate Virginis et contemplaretur ejus vultum benignissimum et enormitatem sui sceleris et propinquitatem mortis, flere incepit copiosissime. Assumpta fiducia Virgini loquebatur hec verba : « Heu! Domina dulcissima quanta potest esse benignitas tua, ut canem latrantem et occidentem filium tuum tu permittis in domo tua et in presencia tua. Domina! Lupus sum qui agnum occidi, serpens sum qui multos momordi; et ideo, domina, magnificetur bonitas tua in me, non ex me sed ex te. Fac de lupo ovem sicut filius tuus fecit de Paulo, fac de proditore fidelem sicut filius mus fecit de Petro, fac me participem in meritis filii tui, quem veraciter credo esse Deum verum et hominem promissum in Lege, et de te natum absque humano opere sicut Eva de homine stante tua virginitate intacta. Heu! Domina, quare non absorbet me justicia filii tuicum viderim miraculum in uxore et nihilo minus jugulavi filium ? Sed quia verus Deus est, misericordie ejus non est numerus. »

Cumque sic fleret ex corde, curia venit ipsum querens et a casu ingressa oratorium, invenerunt eum et ligaverunt. Tunc Judeus : « Ut cognoscatis quod non timore sed amore baptisari volo, requiro baptismum ore et corde et supplico quod in punitione mei sceleris hunc-proditorem mutilando divisim ducatis ad turpissimam mortem. Si autem egare vultis baptismum, Jhesum Christum quem credo verum Deum et redemptorem mundi accipio in datorem baptismi et sanguinem meum accipio pro aqua. »

Tunc curia stupefacta eum baptisari permisit, et eo baptisato dum ducerent eum ad carcerem, uxor in suis ulnis contemplabatur filium suum mortuum et statim vidit eum vivere. Dum rideret matri, illa compassa viro audita ejus baptisatione, cucurrit ad curiam, et ostenso puero vivo cum cicatrice in collo et baptisatus esset adductus puero data est uxor perfecta, et in presencia totius populi hec dicitur protulisse : « Mater misericordiarum et totius consolationis, Virgo ante partum, Virgo post partum, Mater Jhesu Christi Filii Dei intacta, suum servitorem adoptat. »

Tunc omnes laudantes Virginem illum baptisatum liberum permiserunt abire, qui serviens ex corde beate Virgioi multa contra Judeorum perfidiam de ea scripsit.

Notes:
  • 2 Cor. 1, 3
Indexed exemplum: TE019802
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para