Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (661)

Item. Refert Cesarius quod prope Florentiam fuit quidam miles qui deditus vanitatibus mundi et lasciviis; dum dissipasset omnia bona sua et dum nihil amplius haberet, a quodam villico qui demonibus adherebat consilium requirit per quem modum posset ditari. Qui eum ducens ad quoddam nemus terribile, et invocato demone, eis occurrit et manifesta C causa quare venerant, et scita quod propter ditationem illius militis, qui sic sua bona inutiliter expendebatd, respondit demon : « Facilia sunt mihi ista, solum ut velis annuere votis meis. »

Miles vero assensit, de mon tria proposuit scilicet abnegationem Filii Dei, abrenunciationem suffragiorum matris Ecclesie et sanctorum virorum, et tercium fuit, quod abnegaret Virginem benedictam et renunciaret suis subsidiis, meritis et interventionibus. Cumque duo prime fecisset sperans de recuperatione, dum tercium nollet facere demon ab eo et ipse a demone iratus recessit, et ymaginato opere facto dum compunctus fuisset ingressus ecclesiam, coram ymagine beate Virginis cum maximis suspiriis et lacrimis ejus misericordiam implorabaL Et dum in suo dolore raptus non attenderet ad clamorem sui gemitus, sed cum voce audibili diceret : "Mater misericordie, obtine mihi indulgentiam peccatorum meorum. ' Quidam inclusus in ecclesia cum eo retro columnam se posuit, ut posset audire quid ille tam avide et tam devote postularet a Virgine. Et cum nihil distincte posset audire, vidit ymaginem beate Virginis loqui cum filio suo hec verba : « Fons misericordie, qui dixisti : " Nolo mortem peccatoris et cetera », miserere huic peccatori »; et cum Filius vertisset faciem ne videret illum militem, ait matri : « Quomodo huic faciam misericordiam cum me negaverit esse Deum? » Et tunc mater: , , "Fili, si hic peccaverit Hostis humani generis et etiam servus suus induxerunt eum ad hoc peccatum. Attende ergo, fili mi, quid promisisti humano generi ut in quacumque die ingemuerit peccator omnium iniquitatum ejus non recordabor. Si ergo non vis sibi parcere propter eum, parce ei propter me matrem tuam. »

Tunc filius : « Dimissa sunt ei peccata omnia quoniam te dilexit multum. » Tunc vox ad eum : " Surge, vade et amplius noli peccare, quia merita matris Dei te ad penitentiam attraxerunt. »

Notes:
  • Floresse dans le diocèse de Liège d'après la source: Ces. de Heisterbach (Dial. Mirac. 7, 57).
  • Eze. 33, Il
  • Jer. 31, 34 ; Ps. 138, 3
Indexed exemplum: TE019803
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para