Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (663)

Decimo demones fugat.

Legitur in Mariali Magno quod fuit quidam nobilis qui pius et ad Virginem devotus quandam orationem communem beate Virgini et beato Johanni Evangeliste, que incipit: 'O intemerata', qualibet die dicebat cum magna devoûone. Cui invidens dyabolus assumpto corpiire cujusdam damnaû, se presentavit illi miliû ad serviendum attente. Quem assumens dum pium, industrium, attentum eum vidisset in servicio, eum posuit in quodam hospitali, quod ipse edificaverat et in quo infirmis et pauperibus providebat, ut eis serviret attente. Qui dum ut diligenter et cum mirabili caritate secundum apparentiam exequeretur mandatum domini et serviret infinnis, et omnes mirabiles laudes et mirabilem caritatem de eo demonstrarent, venit ad dominum suum petendo pisces pro aliquibus infirmis qui, ut dicebat, alia comedere non valebant. Dominus misit ad forum et eum pisces non fuissent reperti, cum isto servitore navem ad piscandum ascendit. Et cum esset in profundo fluminis, dyabolus navem nitebatur subvertere, sed funis candidus eam cingens, in nullo ab eo noceri potuit. Tandem reversi iterum a domino venationes postulabat pro infIrmis, quia dixit quod aliter vivere non valebant. Tunc dominus mane surgens cum eo acooptis jaculis, laqueis, canibus et avibus, nemus maximum intraverunt; et cum do minus insequeretur predam iste retro nitebatur eum occidere mittendo jacula contra eum. Sed statim pannus pulcerrimus interponebat se inter jaculatorem et militem nec in aliquo poterat ei nocere. Unde reversi cum preda. Et quadam die iste nobilis invitans quendam episcopum rogat eum ut servus hospitale visitaret et det consolationem infmnis. Qui libenter accedens cum nobili et ab infumis audivisset mirabiles commendationes de servitore eorum, eo vocato, cum ex revelatione Dei cognovisset quod esset demon. Multis convocatis, precepit ei in virtute Jhesu Christi ut diceret quis esset et ad quid venisset. Cui demon : « Socius sum Principis tenebrarum et veni ad duo: primo ut omnes Ïnfirmantes in hoc hospitali confessione privarem et sacramentorum susceptione. Secundo 'veni ut perimerem istum militem qui contrarius est operibus nostris. Utraque operatione privatus sum, nam volui eum submergere et subvertere navem et non potui, quia corda serica de 0010 missa est que navem fumavit. Jaculare in eum volui in nemore, et dum emitterem sagittas, pannus aureus de felo elapsus interponebat se inter me et eum et suscipiebat sagittas. Infirrnis etiam nocere volui et non potui quia virtus Matris Dei me reprimebat propter unam orationem quam iste dicit absque defectu qualibet die. » Et cum istis dictis demon evanuisset, interrogavit episcopus que oratio esset; cui respondit miles : 'Domine, O Intemerata et cetera... '

Indexed exemplum: TE019805
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para