Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (664)

Item ad idem. Legitur in Mariali Magno quod fuit quidam juvenis relictus a patre et dimissus cuidam militi ad nutriendum. Dum post mortem patris dedisset se male societati, ebrietatibus, ludis et immundiciis, non obstante correctione tutorum , incepit vendere et alienare possessiones suas. Tunc iste miles qui remanserat pro tutore volens sibi fIdelitatem servare, pro precio que dabantur ab aliis retinebat sibi. Finaliter abstractis omnibus et dum nihil amplius ad vendendum haberet, dum iret quadam die ad venationem cum quodam malo et immundo milite, iste dixit C : « Compatior tibi quia miles tutor tuus decipit te et sibi appropriabit omnes possessiones tuas. Sed si velles mihi acquiescere, ego duoorem te ad unum dominum quem habeo et ille ditabit te diviciis magnis. » Assentit juvenis. Et dum juvenis ingrederetur emus, interrogavit socium suum quid iste dominus suus vellet habere ab eo pro collatione tantarum diviciarum. Tunc miles : « Non est nisi unicum verbum. » Cumque venissent ad terminum, demon venit e cum apparatu magno et gratanter recepit et militis et socü sui adventum.

Cumque exposuisset causam sui adventus, ait demon : « Vos aliqui Christiani estis multum duplices et confunditis nos adjutorio Marie que magnam amiciciam habet ad Christianos, et quando estis ditati vertitis dorsum nobis. Si ergo vis habere honores et divicias, abnega Mariam esse Matrem Dei et renuncia omni adjutorio suo. »

Et quia iste juvenis, licet esset malus, qualibet die dicebat istum versum :

'Maria Mater gratie, / Mater misericordie, / Tu nos ab hoste protege, / In hora mortis suscipe.'

Et ideo territus incepit hunc versum clamare. Tunc demon iratus contra militem eo suffocato secum portavit, et juvenis territus remanens cum dolore et timore reversus est ad civitatem. Et quia in crastinum erat vigilia Assumptionis beate Virginis, dum ingressus fuisset ecclesiam ymago Dei surgens caput ei inclinavit. Cum autem hoc ipse non videret sed miles qui eum nutriverat et tutor ejus fuerat, dum cum contritione vidisset eum amarissime flere coram ymagine beate Virginis requirit causam sue conversionis. Et dum dixisset sibi omnia que acciderant et miles nunciasset que viderat, ille diligenter confessus, ymaginem beate Marie Virginis caput inclinantem sibi aspexit. Tunc recuperatis possessionibus longo tempore in sanctitate servivit Deo.

Indexed exemplum: TE019806
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para