Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (679)

Item. Refert Vincentius quod fuit quidam vie dives et potens et uxor ejus nobilissima. Cumque multas daret elemosinas et fillos procurassent, voverunt perpetuam continentiam Creatori. Et quia Inimicus insidiatur bonis operibus, tantum ardorem libidinis exitavit in virum ut in vigilia Pasce ad uxorem accederet ad complendum actum immundum cum ea. Que turbata ratio ne temporis et ratione voti, dedit demoni quicquid ex illo concubitu sequeretur. Concepit mulier et peperit filium, et cum pervenisset ad duodecimum annum apparuit dyabolus et quod sibi dederat petivit Ïnstanter. Tunc lia dolore perfusa eo quod summe diligeret filium omni aptitudine pulcerrimum, et recordata de perniciosa devotione fIebat indesinenter. Quod aspiciens, filius matrem fIentem frequenter sollicitat ut tanti fIetus causam assignet. Que cum retulisset ei omnia, juvenis dolens de nocte fugit ut consilium inveniret de tam periculoso facto. Tandem peragratis multis provinciis venit Romam et acceptis a papa litteris ad episcopum Jherosolimitanum accessit. Qui audito lacrimabili facto, fIens remisit C eum ad quendam heremitam sanctum. Ad quem veniens cum labore mirabili, eo quod summe distaret, dum in die Resurrectionis Domini a Deo per angelum duo panes eis missi fuissent, dixit senex ad juvenem : « Non video consilium nisi quod cum lacrimis recurramus ad subsidium beate Virginis, quia ipsa conteret caput spiritus maligni. » Cum autem se parasset ad missam et cum lacrimis hostiam salutarem offerret pro juvene, posuit juvenem inter se et altare, et facta elevatione venit dyabolus et rapuit puerum et ad infer-num portavit. Quod videns senex totus resolvebatur in lacrimis et a Virgine benedicte subsidium postulavit. Que non distulit, sed corpus et animam pueri de inferno extrahens sancto e reddidit, precipiendo ei ut narraret quid in illis locis vidisset. Cum autem senex diceret : « Pax vobis. » Juvenis : « Et cum spiritu tua » respondit. Et tandem recepta benedictione a sene ad propria est reversus.

Notes:
  • Rome.
  • Jérusalem.
Indexed exemplum: TE019821
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para