Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (680)

Item ad idem. Legitur in Miraculis beate Virginis quod fuit quidam clericus libidini deditus. Hoc malum habebat quod (C) intentio sua omni libidini erat dedita, nihilominus horas beate Virginis devote dicebat. Cum autem ad sequendum suam Iibidinem transiret e quendam pontem, in quo horas beate Virginis incepit dicere, irruentibus undis submersus est et a demonibus raptus. Cumque compellerentur per beatam Virginem eum ducere ad judicium, ubi post multas altricationes beata Virgo allegavit duo testimonia Sacre Scripture, " Primum : 'Ubi te invenero, ubi te judicabo. ' Secun-dum fuit: 'Ex verbis tuis judicaberis. ' Et quia in orationej ejus inventa est salutatio mea angeIica quando mortuus est, idcirco debet salvari. » Tunc a judice precipitur afIerri ejus Iingua, et quia in ejus Iingua et in ore scriptura fuisset inventa 'Ave Maria', ait Judex : « Revertere ad corpus et age penitentiam, quia dilatio tibi datur propter reverentiam illius, que est omnium salus, innocentie restitutio, victoria fortis de Hoste maIigno. Aperiantur labia tua et Jauda dulcissimam matrem meam. Et dic quod hec est principium humane reparationis, domina prudens, domina humilis, domina pia, et que pro venenoso cibo amaritudinis dulcedinem parit fructus eterni n. »

Notes:
  • Lc. 19, 22
Indexed exemplum: TE019822
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para