Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (684)

Item ad idem. Fuit quedam nobilis dom1na que habens unicum filium, que devota erat beate Virgini multum. Cum autem filius suus crevisset et vedet eum mittere ad domum cujusdam principis de cujus raubis fuerat pater ejus; dum deberet recedere, mater ejus unùm donum postulabat cum fidelitate complementi. Quod concedens filius ait: « Rogo, fili carissime, ut ad honorem beate Virginis sepcies quolibet die salutationem angelicam ei dicens, et in fine cujuslibet tu concludes sic: 'Virgo benedicta esto mihi adjutrix in puncto mortis. ' » Recessit juvenis optime complens promissum. Sed corruptus a mala societate deterior homo totius curie principis effectus est. Qui monitus a principe sed non correctus, et hoc frequenter, vituperabiliter de sua curia expellitur privatus suis raubis. Qui suam confusionem ferre non valens, factus est princeps latronum. Et dum diu moratus fuisset in lio malo fuisset captus. Audita sententia mortis, dum in nocte premeditaretur mala que fecerat, et confusionem quam inducebat in suo genere et dolorem matris, fIebat. Et eo fiente affuit ei quidam juvenis splendidissimus qui liberationem promittens solum quod acquiescat votis ejus. 'Captus vero libenter annuens, ait juvenis : « Ego sum demon missus a principe nostro et solum quod velis hoc facere quod dicam statim eris solutus. » Cui captus : « Dic secure quia quod dicis implebo. »

Tunc demon : « Abnega Christum et omnia beneficia ecclesiej. »

Et ille : « Renuncio. »

« Renuncia adjutorio et honori Marie Virginis. »

Tunc cap tus : « Plus vellem excoriari, suspendi, comburi et sustinere omne genus tormenti quam si hoc facerem. Nam stante Virgine benedicta advocatrice mea necessarium est ut in quacumque curia obtineam causam meam. Unde hoc non facerem , sed toto corde et ore me sibi recommendo et do sibi.

Quod demon ferre non valens statim evanuit. Tunc ille ad se reversus, cognito malo quod addiderat peccatis suis, cum mirabili fletu et suspiriis cor suum elevavit ad Virginem cujus salutationes nunquam dimiserat, ita dicens : « Virgo benedicta, templum sanctissime Trinitatis et oliva de qua fluit dulcedo misericordie, attende a hunc viIissimum peccatorem. Non peto libe-rationem corporis sed indulgentiam delictorum, et ut in puncto mortis, sicut semper rogavi, sis mihi adjutrix. O domina per quem modum placabo Filium tuum quem negavi nisi per te id, qua habitavit? Quomodo recuperabo suffragia 0 matris Ecclesie nisi per te, que habes ilium per quem omnia creata sunt et donata? Adjuva ergo me et miserere mei!'

Cum autem sic cum mirabili contritione petendo subsidium beate Virginis continue noctem duxisset insomnem, manne p facto, requisito confessore et habito, diligentissime est confessus. Et dum traheretur ad patibulum, licet in via continue rogaret Virginem ut in puncto mortis eum juvaret, dum transiret coram oratorio beate Virginis, visa ejus ymagine, cum lacrimis incepit clamare : 'Advocatrix peccatorum, adjuva me!' Tunc statim ymago in presentia totius populi inclinavit se ei et supplicavit. Qui omnes mirati dum starent iste supplicat ut detur sibi hoc donum ut possit osculari pedem ymaginis. Qui concedentes dum conjunxisset se ymagini, ymago extendit manum et apprehendit ejus brachium nec poterat removeri quousque indulta sibi morte. me cum narrasset miraculum et quo modo in fine cujuslibet Salutationis rogabat Virginem ut in puncto mortis ipsum juvaret, tunc rediens ad patriam, longo tempore servivit beate Virgini.

Indexed exemplum: TE019826
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para