Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (685)

Sextodecimo errantes iliuminat.

Legitur in Libello de Miraculis beate Virginis quod fuit quidam sacerdos qui devotus beate Virginî multum dubitabat in sacramento aItaris; et ideo rogabat assidue beatam Virginem ut eum dignaretur juvare. Cum autem in sabbato celebraret missam, ante 'Pater noster' disparuit hostia quam sacrificaverat. Et dum respiceret stupefactus vidit Matrem Glorie ante se suum filium in ulnis tenentem et ait : « Ecce quem sancta puerPera portavit, et ecce quem consecras, ecce quem in manibus tuis tenuisti, quem tangis, quem levas, quem comedis, quem bibis, et ecce trado tibi filium meum : accipe et pemce officium misse. » Accepit ergo sacerdos puerum et posuit super corporale, et cum venisset ad locum ubi hostia deberet frangi, non amplius in figura pueri sed in figura panis monstratus est ei.

Indexed exemplum: TE019827
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para