Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Medico (693)

Tercio debet esse amicus.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam medicus habebat infirmum mirabili modo dilectum. Cum autem videret eum mori pre gravitate infirmitatum, consideratis omnibus causis infirmitatis, dixit infirmo quod necesse erat si vellet curari ut tot medicinas diversas reciperet quot infirmitates haberet. Cum autem infirmus propter debilitatem sustinere non posset, nec reperitur aliquis qui medicinas amaras pro eo vellet bibere, medicus compassus infirmo se ponens in lecto omnes medicinas bibit, et cum anhelitu suo infirmum curavit.

Iste infirmus est homo, medicus fidelissimus Christus. Quia vero infirmus habebat acutam avaricie et ideo sudavit emittendo suum sanguinem, quia habebat apostema superbie, venas suas aperuit, quia habebat tercianam odii et invidie virgis fuit attritus. Contra gulam fecit dietam, contra luxuriam sumpsit fellis potationem, contra impatientiam fecit amplastrum de carne sua trita , contra infidelitatem fecit balneum de aqua sui lateris, contra infamias unctionem misericordie, contra crudelitatem fudit lacrimas compassionis et pietatis, contra accidiam fecit electuarium ex dulcedine verborum suorum et ceteraI

Indexed exemplum: TE019835
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para