Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Milite (702)

Item ad idem. Refert Jacobus de Vitriaco quod cum quidam miles transiret cum equo per viam, vidit quod demon affligebat quandam juvenculam; ad quem miles: "Cur istam debilem crucias? Veni obsecro mecum ad torneamentum. ”

Cui demon: "Si dederis mihi habenas equi tui vel sellam vel aliquid tale sequar te. ” Ac ille noluit.

Tunc demon: "Saltem pone me in summitate palii tui. "

Tunc miles consentit cum conditione non nocendi sibi. Cum autem miles oraret demon reprehendebat eum dicens:"Cur murmuras?"

Cum autem audiret sermones dicebat: "Quid hic agis?"

Cum autem quadam die miles crucem aspexisset demonem voluit dimittere; ad quem demon: "Quid unquam displicentie tibi feci aut dimisi de serviciis tuis? Ditam te et per me factus es gloriosus. Cur ergo vis me deserere?"

Cui miles: "Volo deserere mundum, crucis et penitentie arma assumere; et ideo in nomine Crucifixi tibi precipio ut recedas. ”

Tunc dimisit eum et servivit Deo serviendo infirmis in quodam hospitali.

Indexed exemplum: TE019844
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para