Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Misericordia (705)

Misericordia multa bona inducit in nobis.

Primo est peccatorum procurativa.

Fuit quidam sanctus summe misericors, raptus vidit quendam urceum plenum foraminibus sub quadam tilia de quo emanebant aque dulcissime. Cumque gustata una gutta requireret a domicella sibi assistante que esset illa tilia et quid urceus, respondit: "Tilia est bonitas Dei , urceus est misericordia Dei attrahens omnem plenitudinem gratiarum de vulneribus Christi, et habet duodecim foramina id est canoris secundum duodecim officia que exercentur in nobis. Primo enim peccatorem in peccato existentem expectat. Secundo ad convertendum eum laborat. Tercio redeuntem benigne recipit. Quarto penitenti integre indulget. Quinto redire volentem non impedit. Sexto desolato ex timore consolationem venie prebet. Septimo spoliato amissa restituit. Octavo indigenti necessaria providet. Nono impugnato subvenit. Decimo in bonis promovet. Undecimo familiaritatem Dei inducit. Duodecimo regnum eternum tribuit. Et ideo dilige misericordiam si vis obtinere beneficium Dei. ”

Indexed exemplum: TE019847
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para