Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amicicia (71)

Nono est concordie conservativa.

refert Valerius quod quidam princeps fuit Athenensis qui laceratus injuriis et conviciis iram non ostendit sed gaudium. Quod illi attendentes expuerunt in ejus faciem, quos tamen non est passus occidi a filiis sive parentibus, sed dixit: “Quomodo est verus amicus qui nescit supportare amici subitam furiam quam expedit supportare, quia illi se postea recognoscentes percipiunt se ligatos fuisse vinculo duplici, scilicet amoris et legalitatis. Quod et istis convenit qui culpa recognita se vellent propriis manibus interficere. Occurrit eis rex cum suis filiis dicens: "Nolite vobis nocere, quia frustra fuissetis amici si non plura sustinuissem quam inimicus et quam intulistis. "

Indexed exemplum: TE014142
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para