Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Misericordia (715)

Octavo est amantium honorativa.

Legitur quod fuit in Egypto quidam dives qui nolebat parcere suo inimico propter confidenciam cujusdam latronis qui ei erat adjutor. Tunc rogavit latronem quidam sanctus ut propter reverenciam Dei pacem haberet. Qui acquiescens confirmata est pax. Et cum abbas rogasset pro latrone et latro et ipse rapti sunt ad Dei judicium. Et discussa est vita et actus latronis et ostensa est ei sua damnatio. Tunc cum sanctus cui pacem concesserat rogaret Deum pro isto, dictum est ei a Domino: "Licet damnatio eterna debeat induci super istum, quia misericorditer egit misericordiam. ” Et tunc ad se rediens emendando vitam misericordiam est consecutus.

Indexed exemplum: TE019857
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para