Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Missa (719)

Secundo est mortis liberativa.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam miles qui habens armigerum bonum et sanctum, accusatus est per emulos quod nimis erat familiaris uxori militis. Et quia miles habebat furnum tegularum et vitri in nemore, misit literam de consensu emuli et eo consulente ad rectorem furnorum ut in furnum poneret primum qui de hospitio suo ad eos veniret. Tandem missa littera, summo mane armiger accusatus mittitur, sed in via declinavit sicut semper consueverat et missam audivit. Tandem emulus volens scire an preceptum domini esset completum, de licentia militis illuc accessit. Et quia iste fuit primus et prevenit alium, missus est in fornacem et combustus est, alius vero ignoscens audita missa, ultimo veniens salvatus est. Et rector furni per eum domino mandavit rem gestam. Qui videns judicium Dei super mortuum, laudavit Deum et postea multum dilexit armigerum.

Indexed exemplum: TE019861
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para