Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amicicia (72)

Decimo est falsitatis ostensiva.

Unde dicitur de Donis Spiritus Sancti quod quidam habuit discipulum valde dilectum. Quem cum multis documentis et serviciis obligasset, dixit magistro discipulus: “Si essem dives, vobis bona infinita facerem. ” Quem magister probans per quandam incantationem ostendit sibi quod esset imperator; quem magister rogabat ut sibi promissum impleret quia multa beneficia vacabant, quem discipulus se scire negabat, cui magister: "Hec omnia vobis dedi et omnia etiam auferam. ” Et incantatione sufflata remansit nudus.

Magister est Deus, discipulus est dives qui in paupertate existens promittit et proponit pro Deo facere mirabilia. Assecutus autem gradibus honoris et divitiarum nec Deum nec Christi pauperes agnoscit, ideo Deus qui dedit et dat omnibus omnia ipsum finaliter privat per mortem.

Indexed exemplum: TE019125
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para