Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Missa (723)

Quinto est ditativa.

Legitur quod fuit quidam miles qui ad tantam paupertatem venerat, quod nihil habebat in quo unicum filium quem habebat heredem constitueret. Sed vocato eo dum vellet mori dixit sibi: "Fili tria tibi precipio custodienda ad hoc ut in diviciis summe habundes: primum est ut missam quolibet die audias et legem Dei non frangas. Secundum est ut cum nullo homine contendas. Tercium est ut Domino fideliter assistas. ” Cum autem ille fideliter adimpleret omnia et quadam die ex inductione cujusdam emuli precipitur sibi res impossibilis, scilicet ut in profundum maris descenderet et veniret ad narrandum quid ibi esset, alioquin in furno calcis combureretur. Statim ille ex utraque parte visa sibi morte parata, confessus est, missam integre audivit et communicavit; et dum reciperet Corpus Christi sic ait: "Domine Jhesu Christe qui indifferenter salvas in mari et in terra, attende ad insidiatores anime mee. Nam mihi melius est ut exponam me tue misericordie quam quod isti injuste projicerent me in fornacem ardentem. ” Et quia saccus plenus auro erat projectus a domino intrans mare, saccum reportavit et ipse sine lesione exivit. Tunc princeps viso miraculo emulos in fornacem ardentem projecit, et istum honoribus et diviciis exaltavit.

Indexed exemplum: TE019865
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para