Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Mors (733B)

Item ad idem. Legitur in libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod dum quidam princeps nollet aliquam penitentiam assumere, presentatum est sibi a confessore ut in fine mensis veniret scutifer suus ad eum cum virga decorticata et diceret domino: "sicut hec virga precisa ab arbore et decorticata perdidit fructum, folia, vitam et pulcritudinem, sic mors adveniens aufert sensum, membrum, decorem corporis, possessiones omnes; nec pro aliqua re inducias unius hore daret, et hoc vobis accidet sicut et aliis. Cumque ille hanc penitentiam elegisset et per modicum tempus tenuisset, tantus tremor et dolor apprehendit eum ut omnem penitentiam plus eligeret facere quam illam.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para