Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Muliere (745)

Item. Refert Jacobus de Vitriaco quod fuerunt tres mulieres que colloquentes de miseriis mundi; prima dixit: "Quam perniciosum factum est adherere immundicie, si consideremus feditatem quam mulier habet in concipiendo, gravitatem quam habet in portando, afflictiones quas habet in nutriendo, infernus est et non vita. ”

Secunda dixit: "Alius dolor debet considerari in vanitate mundi, nam comedit ad alienam sitim, dormit ad alienum somnum, vigilat quando deberet dormire, non audet loqui, non audet orare, semper laborat semper timet vel de morte viri vel de morte filiorum. Et ideo videtur mihi quod sit pejor quam infernus. ”

Tercia dixit: "Unum malum pessimum est ibi quod non ordinant ad Deum suos labores. ” Et tunc voventes castitatem in magna mundicia servierunt Christo.

Indexed exemplum: TE019887
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para