Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Murmure (750)

Murmur multa mala inducit in nobis.

Primo est meritorum consumptivum.

Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod dum quidam hispanus medicus in seculo ordinem predicatorum intrasset et contra cibaria et modum vivendi et jejunia murmuraret, vidit quadam die quandam dominam perlucidam ire ad refectorium fratrum, et erat ei previa quedam juvencula que de pixide extrahebat electuarium et in parabside cujuslibet fratris ponebat. Cum pervenisset ad eum ait: "Tu non gustabis quousque sis de ordine asinorum. ” Et cum non intelligeret domina subsequens sibi exposuit dicens: "Asinus non murmurat de cibo, de potu, de onere sibi imposito. Tunc ergo eris de ordine asinorum quando cessabit murmuratio tua. ” Qui contritus et veniam postulans est misericordiam consecutus

Indexed exemplum: TE019891
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para