Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Murmure (751)

Secundo est injusticie causativum.

Fingitur in fabula quod quidam princeps fuit qui habuit asinum et equum. Et quia equus habebat custodem et serviebat sibi optime et nihil faciebat nisi quod jacebat in stabulo, murmuravit contra eum asinus qui portabat pondus diei et estus, quia non sic tractabatur. Cum autem quadam die existente asino in agro et dominus cum equo, hostes invasissent dominum, ille cum equo et debellavit eos et salvavit suam personam. Tunc veniente asino ad domum, dixit dominus sibi: "Domine asine quare non salvastis vos me hodie?"

Qui ait: "Domine, non potui. "

: "Ergo non amplius murmuretis si melius habet equus quam vos, quia in uno puncto plus mihi servivit quam vos unquam. "

Asinus est illiteratus, equus literatus qui, et si habeat plura bona, in uno puncto plus servit ecclesie quam illiteratus unquam.

Notes:
  • Mt. 20, 12
Indexed exemplum: TE019892
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para