Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Negligencia (756)

Negligencia multa mala inducit. Primo Dei indignationem.

Fuit in Hispania quidam clericus multum lasciviis et deliciis deditus. Qui ut magis habundaret in istis, fecit cedulam de suo sanguine scriptam homagii demoni. Cumque diu in hac vita stetisset, dum semel in sua camera sederet, apparuit ei quidam miles lapideus cum equo et cum lancea de lapide, et vibrata lancea volebat eum interficere, cumque ille ex hoc interficere quia tamdiu peccata dilexerat et promisisset emendam dimisit eum. Qui cum negligeret converti, quadam die cum terribilissimo vultu dum emisisset lanceam contra eum, ille fugere cepit et miles lapideus resumpta lancea insequebatur attente. Tandem currens et salvans se in ecclesia Fratrum Predicatorum, miles amplius non comparuit. Qui renuncians seculo et cum contritione vitam emendans sumpsit habitum Fratrum Predicatorum. Cum autem diu orasset Deum ut cedulam factam de suo sanguine recuperare posset, dum quadam die in oratione fleret, ab ymagine Crucifixi dicta cedula est sibi projecta. Iste fuit frater hispanus qui multis miraculis claruit.

Indexed exemplum: TE019897
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para