Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Obediencia (760)

De obediencia quam bona et quam placabilis est Deo.

Obediencia multa bona inducit in nobis. Primo est

preceptorum conservativa.

refert Cesarius quod fuit quidam servus qui frequenter audiens loqui de inobediencia Ade, dicebat quod misere virtutis fuerat. Nam non reputabat obedienciam esse magnam virtutem. Tunc dominus secrete inclusit aviculam in pixide, et servo suo tradidit precipiendo quod non aperiret nec respiceret quid intra esset. Postquam vero aliquantulum pixidem tenuisset, temptatus fuit aperire. Et aperiens avicula evolavit. Tunc confusus ad dominum suum rediens confessus est suam debilitatem.

Loquendo spiritualiter servus est homo, dominus est Christus, pixis est caritas vel obediencia habens duas partes; scilicet precepta prime avicula tabule et precepta secunde, avicula est gracia. Quando ergo ista duo genera dividantur gracia separatur.

Indexed exemplum: TE019901
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para