Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Obediencia (765A)

Item ad idem. Fuit quidam vir perfectus valde qui assidue deprecabatur Dominum ut sibi dignaretur ostendere in quo statu sibi perfectius serviret, et non solum Filium sed etiam Virginem gloriosam cum lacrimis exorabat. Dum autem quadam die in oratione flens staret, vidit celum apertum et coram Deo quatuor ordines assistantes. Primus erat infirmantium et gratias Deo agentium de perditione rerum temporalium, vel parentum, vel tribulationum. Secundus erat illorum qui omnem affectionem bonam habebant ad proximos, ad hospitalitatem, ad elemosinas, ad cetera opera pietatis. Tercius erat illorum qui vitam solitariam elegerant et mundi complacentias contemserant. Quartus erat qui diviciis et proprie voluntati exemplo Christo renunciaverant, et iste quartus ordo duas coronas habet: unam in collo, alteram in capite; primam propter meritum virtutum, aliam propter renunciationem voluntatis proprie. Unde dictum est ei: "Hic sta, quia perfectissimus gradus est. "tribulationum conjeci de tribulationibus.

Indexed exemplum: TE020168
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para