Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Oratione (769)

Tercio est ditativa.

Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod rex Francie habuit quendam famulum, qui cum diu servivisset regi remunerationem petivit. Cum autem rex cogitaret quomodo posset eum ditare ait iste: "Ego scio optimum modum sine diminutione bonorum vestrorum : ut quando eritis in presencia populi veniam ad loquendum vobis secrete. ” Quod concedens statim habuit infinita munera, eo quod videretur familiarissimus regi.

Oratio, spiritualiter loquendo, est tanquam filia regis vel orans regi celesti ad aurem loquitur. Qui vult ergo ditari spiritualiter, cordialiter orationi insistat.

Notes:
  • Philippe Auguste d'après la Tabula Exemplorum (rubrique Prudencia)
Indexed exemplum: TE019910
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para