Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Oratione (778)

Nono est periculorum liberativa.

Legitur in Tripartita Hystoria quod dum rex Persarum vellet capere Anthiochiam et ex impetu muri destruxisset muros ejus. Dum christiani recursum non haberent nisi ad Christum et ad orationem dum per totam noctem orassent, et rex Persarum in mane vellet intrare vidit muros civitatis totaliter reparatos et sagittarios celestes paratos ad defendendum. Qui territus civitatem dimisit et fugit. Cum autem pars exercitus nollet fugere, de fluvio exivit nebula et mittens tantam habundanciam muscarum contra illos ut, dimissis omnibus acquisitis, dicerent quod Christus pugnaret pro christianis. Tunc episcopus ad populum quanta debet appreciari devota oratio ut liberet ab incendiis, ab hostibus, a carcere et a morte.

Indexed exemplum: TE019919
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para