Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Oratione (779)

Decimo est litterarum nostrarum portitiva.

Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod cum quidam rex haberet cursorem qui in parvo tempore discurrebat terrarum spacia multa et peroptime peragebat sui domini negocia, et interrogaretur a domino que esset causa, respondit quod amor: "Nam quia fideliter et veraciter vos diligo, ideo precepta peroptime impleo. ”

Loquendo spiritualiter, iste nuncius est oratio, que omnes petitiones nostras et omnes litteras nostras coram Deo portat, et ingreditur suum palacium solum quod non habeat conditiones sequentes: quod non sit nimis carnosus per appetitum deliciarum, quod non sit grossus per appetitum bonorum, quod non sit nimis carus per appetitum diviciarum, quod non sit nimis ponderosus per appetitum vindicte, quod non sit infirmus per peccatum accidie, quod non sit retrogradus per peccatum invidie nec excommunicatus per peccatum malicie, quod non sit claudus per rapinam , mutus per detractionem neque negligens quantum ad conversionem .

Indexed exemplum: TE019920
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para