Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ornatu (785)

Item. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam religiosus et sacerdos qui pro matre sua mortua continue celebrabat et se magnis penitentiis affligebat. Dum autem quadam die cum lacrimis Deum pro ea oraret, vidit eam coram se stantem et equitantem super draconem crudelissimum, ignem sulphureum spirantem; ab utraque parte ipsius stabat demon unus et cum cathenis igneis habentibus aculeos intrantes intra eam tenebant eam ligatam. De capite ejus exibant lacerte multe et maxime que sugebant cerebrum ejus, in oculis ejus scorpiones stabant et in auribus ejus crudelissimi mures, symea stabat ante eam; et cum crudelissimo lapide comminuebat et frangebat labia, os dentes ejus, serpens maximus cingebat collum ejus et sugebat ubera, in manibus erant anuli ignei, et pedes cingebantur subtus ventrem draconis ferro candenti. Cumque iste hoc videns territus rueret et non posset facere verbum, illa clamavit:

"Noli timere, fili mi, quia ego nec illi qui mecum sunt possunt tibi nocere. Ego, inquit, sum illa maledicta et infelix mater tua que damnata eternaliter subici debeo istis penis. "

Tunc filius resumptis viribus ait matri: "Cur estis damnata, cum fueritis confessa et susceperitis bene ecclesiastica sacramenta?"

respondit illa: "Ornamentum vanum nihil aliud est quam saccum vel area plena ira Dei; et quia totam juventutem meam in lasciviis, in picturis, in ornamentis vanis expendi et de istis confiterer non tamen omni proposito dimittendi, ideo damnata sum. ”

Tunc filius: "Quid significant iste pene?"

respondit mater: "Draco iste quem equito est mihi datus pro corruptis consensibus, quos ego feci et affectavi et dedi occasiones multas peccandi. Isti duo demones qui ex utroque latere me affligant, unus est pro retractione bonorum quam ego feci fieri patri tuo ut providerem mihi in vanis ornamentis; alter est pro provocatione quam ego faciebam ad alias mulieres ut similibus ornamentis et figuris raubarum et picturis se componerent. Cathene sunt mihi date propter vanitatem cingulorum et zonarum argentearum quas libenter eundo in tunica ostendebam, et quot clavos argenteos habebam tot clavi ferrei de ista cathena intrant intra me qui cruciant me mirabili modo. Vinculatio manuum est propter corruptos tactus factos, anuli ignei propter ostensionem manuum; et quia sustinui istos corruptos tactus sugit mea ubera cum dolore horribili. Lapis frangens os, labia et dentes et linguam est propter corrupta oscula, propter immunda verba, propter lascivos cantus. Mures aurium propter corruptum et dissolutum auditum, sed scorpiones oculorum propter corruptos aspectus. Lacerte capitis sunt propter alienos crines et ornatus varios et lotiones indebitas mee faciei et mei capitis. Vinculatio pedum subtus ventrem draconis propter coreizationes et inordinatos discursus quos ego feci. Et ideo nec preces tue nec cujuscunque alterius possunt minuere penam meam. "

Et subito eam rapiens draco qui eam portavit, tanquam fulgur cum horribili ululatu recessit.

Indexed exemplum: TE019926
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para