Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ornatu (788)

Item ad idem. Legitur quod in curia regis Anglie fuit quidam miles stultus qui ad periculosum bellum vadens pulcerrimis ornamentis vestitit equum, de se autem parum vel quasi nihil curavit. Cum autem vulneratus ab amicis esset captus et interrogassent causam tante stulticie, dixit: "Credebam quod equus meus sic pastus, sic vestitus, sic ornatus , me de omni periculo liberaret. ” Tunc rex: "Accipite eum et ponite eum in portali, et volo quod quicunque ingrediens in signum tante stulticie lutum ponat in faciem ejus. ”

Loquendo spiritualiter iste miles est spiritus, sed corpus est equus. Iste equus optime cibatur, optime vestitur diversis ornamentis pulcrificatur, nudo et spoliato et in vili fece peccati spiritu remanente. Et ideo cum captus in bello divini judicii fuerit ponetur in portali inferni, et quot creaturas assumpsit ad corporis ornamenta tot projicient lutum et stercorizabunt super faciem ejus.

Indexed exemplum: TE019929
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para