Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ornatu (789)

Item ad idem. Legitur quod fuit quidam sapiens qui habens duos filios, volens experiri quis esset prudentior ut illum heredem faceret, accepit duo pira, unum corruptum interius et vermiculatum sed exterius rubicundum et pulcrum, aliud sanum interius sed non rubicundum exterius. Sed minus sapiens accepit pomum rubicundum, magis vero sapiens elegit pallidum . Et dum illos comedissent, dolor et infirmitas invasit fatuum ex corruptione vermium. Quod audiens pater ait: "Apparentiam dilexisti et non existenciam, et ideo infirmatus es et sic ex insipiencia tua perdes hereditatem tuam.”

Loquendo spiritualiter isti duo filii sunt status vanorum et devotorum. Istis Deus proponit duo pira: unum est corruptum interius sed pulcrum exterius; et istud est vanus ornatus, quia impossibile quod ubi sit vanus ornatus quin ibi sit corruptio mentis. Secundum est status perfectionis et iste eligit penitentiam et imitationem Christi. Ad primum sequitur infirmitas quia vanos ornatus sequentes sectantur rapinas, proximos inficiunt et specialiter mulieres, tempus perdunt et hereditatem celestem.

Indexed exemplum: TE019930
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para