Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ornatu (790)

Quarto est demonis attractivus.

Legitur in Summa de Viciis quod quidam nobilis invitavit quendam potentem, et propter honorem ejus nihil fuit in tota domo quin plenum pannis aureis esset. Cum autem esset in convivio iste respexit ubi posset spuere, et nihil vidit ibi turpius quam barbam et faciem invitantis. Cumque in eam spuisset et servitores vellent eum interficere prohibuit hoc princeps, eo quod sine causa hoc iste non fecisset. Tunc inquirit rex de causa, et ille respondit: "Spuere est humanum et attendi ad quamcumque partem et vidi deauratos et pulcerrimos pannos. Quia vero barba et facies tua plena erat tota pinguedine ex malo modo comedendi ideo ibi spui. ”

Loquendo spiritualiter iste invitans est persona vana , sed invitatus est demon; et quia persona vana efficit se vilioris condicionis quam quecumque creatura, eo quod vilissimas creaturas inducit ad suam pulcritudinem; inde est quod demon omne genus peccati radicat et spuit in faciem et in mentem ipsorum.

Indexed exemplum: TE019931
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para