Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Mundo (795)

Secundo est dolorum donativus.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam rex qui cuidam sapienti quinque questiones proposuit.

Prima fuit quis esset homo. Respondit:

"Mancipium mortis, hospes loci, viator transiens. Mancipium mortis dicitur quia mortem evadere nequit et omnes labores ejus consumit. Hospes loci quia cito oblivioni traditur, et licet cum magno gaudio recipiatur et multa in ingressu hospicii promittantur non solvuntur tamen. Viator transiens dicitur quia dormiendo, comedendo sine mora et quiete appropinquat ad mortem et ad eam currit. ”

Secunda questio fuit cui similis erat homo. Qui respondit:

"Acervo nivis, rose mature et pomo novo. Acervo nivis quia modico calore in aquam resolvitur et fumus apparet, sic homo ad modicam febrem in terram mittatur et tunc apparet ejus putredo. Rose mature quia in juventute habet colorem mundum, sed in vespere senectutis habet colorem matidum. Pomum novum quamdiu pendet in arbore ad debitum crementum pervenire creditur, sed, modico verme interius tactum, cadit. Sic de homine in juventute multa sperantur sed adveniente morte cessantur. "

Tercia questio fuit: "Quomodo se habet homo?"

respondit: "Ut lucerna que cito ad ventum extinguitur, ut scintilla ad mare que cito absorbetur, ut lamiga que cito diffunditur. ”

Quarta questio fuit: "Ubi est homo?"

Qui respondit: "In bello multiplici et diverso quia intra se habet bellum consciencie ut si est in peccato ut a Deo destruatur. In corde habet conjunctum bellum quia elementa contraria continue bellant ad invicem. Exterius habet bellum, quia res concupiscibiles pugnant adversum cor ut

convertant eum ad se et avertant a Deo. "

Quinta questio fuit: cum quibus sociis esset homo?

Qui respondit quod cum septem qui continue molestant eum, qui sunt: fames, sitis, calor, frigus, lassitudo, infirmitas et mors.

Notes:
  • Hebr. 11, 13
Indexed exemplum: TE019936
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para