Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Mundo (797)

Tercio est diligentium deceptivus.

Legitur quod fuit quidam juvenis qui summe timens mortem, quesivit si esset aliqua terra in qua homines plus viverent quam in ista. Et cum audivisset quod sic et illuc ivisset, et dum quidam bonus duceret eum per civitatem et devenisset ad cimiterium, legebat in epitasiis mortuorum: "Iste vixit per .X. annos, iste per .XX.. ” Et cum nullum invenisset qui pervenisset ad .XXX. flevit dicens: "Deceptus sum quia dictum erat mihi quod hic gentes summe vivebant. "

Tunc ductor ait: "Mundus est domus ruinosa , via tenebrosa, et viridarium illaqueatum; et ideo anni quibus homo vivit mundo non computantur hic sed anni quibus homo vivit Deo. ”

Indexed exemplum: TE019938
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para