Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amore (80)

Quarto inducit ad falsam accusationem.

refert Cesarius quod cum mulier quedam familiam sequeretur cujusdam domini et sic multos induceret ad peccandum secum, hoc quidam sacerdos attendens supplicavit domino ut illa ab eorum societate discederet. Quod illa audiens sacerdotem de carnis crimine accusavit, et asseruit se posse probare . Que se contritam fingens ad sacerdotem pro confessione accessit, ubi se asseruit in sui amorem sic ardere quod nisi sibi consentiret se interficeret. Cujus nequiciam ille agnoscens, statuit ei locum et tempus peccandi, quam cum preveniens paravit sibi lectum de lignis siccis et stramentis sartaginem cum igne supposuit, que omnia operuit lintheo valde mundo. Cumque illa

insidiens totam familiam illius principis convocasset simul ad locum statutum accesserunt. Tunc sacerdos supposito igne lecto stans super illum illesus in medio flammarum in presentia omnium clamavit ad eam: "Veni ad me ut nunc amor tuus probetur. ” Que confusa penitentiam egit de false accusatione.

Indexed exemplum: TE014148
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para