Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Paciencia (802)

Tercio est consolativa.

Legitur quod fuit quidam pater ad cujus cellam ad furandum panes latro frequentissime veniebat. Et cum ille eum videret, dissimulabat et intra se dicebat: "Indigencia coactus hoc facit. Laborabo ergo ut mihi et sibi necessaria habeam. ” Et cum pervenisset sanctus ille ad extremam horam, inter alios vidit illum latronem; et vocando eum osculatus est manus ejus dicens: "Gracias ago Deo et istis manibus quia multam occasionem boni operis mihi contulerunt. ” Quod ille audiens, compunctus et veniam postulans, postmodum perfectissimus fuit.

Indexed exemplum: TE019943
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para