Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Paciencia (806)

Item ad idem. Legitur in Vitas Patrum quod dum quidam senex tribulatus fuisset visitatus a quodam alio, visitans ad consolationem tribulati tria exempla proposuit:

"Si domus alicujus esset igne succensa quem per se non sufficeret extinguere, portans sibi aquam dignus est amore et non odio. Consciencia nostra est succensa igne concupiscentie, et quia Deus mittit nobis aquam tribulationis per quam extinguitur, est laude dignus et non odio.

Preterea si aliquis captus ab hostibus suis super equum velocissimum duceretur ad mortem, interficiens equum vel vulnerans esset sibi gratus. Equus ducens ad mortem eternam est corpus lascivum super quem sedet spiritus captus a peccatis. Et quia Deus hunc equum per infirmitates vulnerat ut liberaret spiritum, laudandus et amandus est. ”

Tercium exemplum fuit istud: "Si miles bellans cum alio milite inciperet deficere et alius prevalere, gratum haberet si aliquis fortiorem debilitaret in tantum ut de eo honorabilem victoriam haberet. Et quia caro jam superabat spiritum, Deus eam debilitans ex hoc debet laudari et ardenter amari. "

Indexed exemplum: TE019947
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para