Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Angelis (81)

Angeli multa bona faciunt in nobis.

Primo viam salutis demonstrant.

Unde legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam sanctus heremita Deum rogavit ut ostenderet viam vite et Paradisi. Quia vero longius in heremo fuerat, ideo nunc exire voluit ut inveniret eum qui eum optatum doceret . Unde in exitu celle ejus quidam juvenis pulcerrimus ei apparuit dicens se a Deo missus ut ei ostenderet que diu optaverat. Cum igitur simul irent et fecissent dietam bonam et vellent unum castrum ingredi, apparuerunt cives illius qui fecerant onera que portari non poterant. Tunc ait ad angelum heremita: "Heu ! quam fatui sunt illi homines qui tantum ligna diligunt quorum importabilia onera humeris suis imponunt, nec inde partem subtrahunt ut eo facilius portare possent!” Cui angelus: "Si vis vitam ingredi, vita horum societatem qui sunt cupidi et avari inordinate et continue augmentantes divitias et peccata quibus opprimuntur. ” Cum ergo ulterius processissent et in nocte venissent et vellent castrum ingredi, viderunt populi multitudinem trabem longissimam portantem quam ex tranverso in castrum inducere nitebantur nec poterant, tunc heremita ad angelum: "Heu ! quam stulti hi sunt qui conantur ad impossibile!” Cui angelus: "Si vis vitam ingredi, horum societatem fuge: superbi fidentes in sciencia, prelationibus pompa et dignitatibus, mutuo se impediunt ad vitam intrare, cujus porta est humilitas cum mansuetudine firmata cum caritate. ” Cunque mane surrexissent et in meridie unam civitatem vellent ingredi, ibi puteum pulcerrimum invenerunt a quo duo aquam haurientes continue in vas perforatum fundebant, ideo non proficiebant. Super quo respondit angelus heremite : "Si vis ad Deum properare hos fuge: sunt enim immundi, immisericordes et iracundi, qui continue volunt de puteo Passionis Christi haurire misericordiam, cum proximis ipsi offensa non remittunt multiplicantes peccata. ” Cum autem in via processissent circa nonam viderunt in via ortum pulcerrimum, qui ingredientes petierunt ab ortulano causam tante pulcritudinis. Quibus respondit quod quatuor essent. Prima malarum herbarum eradicatio, secunda erat bonarum plantarum et nutrimentum . Tercia erat dulcis aque irrigatio. Quarta vigilie solicitudo, quia ubicunque bonam plantam reperiebat in orto suo transplantabat . Tunc angelus ad heremitam: "Jam vides hic Paradisi viam et vite, scilicet ut prius peccata eradices et postea virtutes plantes, irriga lacrimis devotionis et Passionem Christi et sanctorum contemplare jugiter. "

Indexed exemplum: TE014149
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para