Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Passio Christi (811A)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis spiritus Sancti quod fuit quidam miles qui habens hereditatem valde dilectam, quam per maliciam sibi abstulit quidam adversarius suus. Dum autem de hoc litigarent coram rege et questionem ducerent, ex precepto ejus dantur pugilles ex utraque parte unus. Et dum campum certaminis ingressi fuissent, pugil fallacis injusti militis alium precipitavit, et cum opprimeret et suffocare et extinguere omnino vellet, nec esset spes justi victorie, ymmo amici flendo velabant facies suas, pugil justi, resumpta aliquantulum virtute nares adversarii arripuit, ita quod se ab eo eribuit, et vice versa eum sibi subjecit et vicit. Ita quod ille pro quo pugnabat hereditatem recuperavit, cum adversarii confusione magna. Loquendo spiritualiter, miles est primus homo, hereditas sua regnum celeste, calumpniator concupiscentia carnalis, judex Deus Pater, pugil primus Christus, pugil concupiscentie demon. Cum autem in Passione ingressi fuissent campum, Christus benedictus cecidit quia omnino dolore indutus fuit sive quantum ad venditionem, sive quantum ad ceteras dolores, verberationes et confusiones. Mundus et demon eum oppressit. Quod videntes mater ejus, Maria Magdalena, Joseph, sancti et omnes creature, latro etiam, celi luminaria, lapides, velabant facies suas, et confundebantur. Sed sustentato onere Passionis et resurgens propria auctoritate, demonem devicit, concupiscentiam confundit et hereditatem eternam nobis restituit.

Indexed exemplum: TE020177
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para