Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Passione Christi (812)

Quinto est peccatorum lavativa.

Refert Augustinus, et in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti reperitur, quod quidam fons est in quo omnes faces accense extinguntur et extincte in eo accenduntur, cujus virtus tanta est ad locationem immundiciarum quod quandocunque aliqua macula aqua illa abluitur, statim mundatur quantocumque sit antiqua. Et quia natura ibi operatur mirabilia, rex istius terre capsam marmoream duorum colorum ibi fecit apponi, que per . XII. foramina hanc aquam volenti diffundit.

Loquendo spiritualiter iste fons est meritum Passionis Christi extinguens omnem ardorem libidinis et accendens facem perfectissime caritatis. Capsa jaspidina est benedictum Corpus Christi emittens ad locationem peccatorum locationem meriti Passionis. Et secundum quod duodecim macule ponuntur in nobis duodecim irrigationes ad nos habundanter fluunt. Quia secundum Augustinum omne peccatum vel est ex amore nimis inflammante, vel ex timore comprimente; contra primum est sudor sanguineus Christi, contra secundum est dira vulneratio et flagellatio ejus. Item omne peccatum vel est contra Dei voluntatem operando vel contra Dei voluntatem obmittendo, et quia voluntas pes noster est; contra primum est fluxus sanguinis pedis dextri, contra secundum est fluxus sanguinis pedis sinistri.

Item omne peccatum vel est originale vel actuale; si originale sic abluitur per aspersionem lateris Christi, si actuale per aspersionem sanguinis . Item omne peccatum vel includit in se malum vel est factum mala intentione. Primum abluitur per rivum sanguinis manus dextre, secundum per rivum sanguinis sinistre manus. Item omne peccatum vel est ex nimio gaudio in prosperis, vel non compaciendo in aliorum adversis.

Primum abluitur per rivum lacrimarum dextri oculi, secundum per rivum lacrimarum sinistri oculi. Item omne peccatum vel est ex inordinata custodia sensuum, vel ex perversitate interiori. Primum abluitur per rivos punctionum spinarum, secundum ex rivo mellifluo lacrimabilis verbi et sermonis. Ex ita nulla macula reperitur in nobis quin in Passione Christi perfectissime purgationes reperiantur.

Notes:
  • référence non retrouvée dans la concordance des oeuvres de saint Augustin, Brepols, Louvain.
Indexed exemplum: TE019953
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para