Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Passione Christi (814)

Item ad idem. Legitur quod fuit quidam Bartholomeus nomine, qui dum summam devotionem haberet ad Passionem Christi, Christus

semel sibi apparuit sicut in cruce fuerat, ita dicens: "Cur me molestant nephandissimi Christiani? Bruta animalia, elementa, lapides compatiuntur mihi et ipsi abhorrent mentum Passionis! Cur portant sertum de floribus cum caput meum sit perforatum acutissimis spinis? Cur portant annulos et cirotecas in manibus cum ego acutissimos clavos portem in eis? Cur in vestibus albis et variis tripudiant cum ego ductus per plateas et vicos illusus existam? Cur currunt et saltant cum ego pedes meos in cruce clavatos habeam? Cur extendunt brachia in coreis in meum obprobium, habens latus apertum et pectus in signum vane glorie et luxurie? Et ego latus confossum mucrone dire lancee. Sed convertantur ad me et ego suscipiam eos, dicit Dominus; eo quod pro septem generibus hominum, septem dolores sustinueram duros.

Primi sunt superbi et istis datur remedium in mea coronatione.

Secundi sunt avari et istis datur remedium in mea coronatione.

Tercii sunt immundi et istis datur remedium in totius corporis mei dilacerationem .

Quarti sunt invidi et istis datur remedium in illusionum et injuriarum mearum representationem.

Quinti sunt pigri et istis datur remedium in pedum vinculatione.

Sexti sunt gulosi in mea amara cibatione.

Septimi sunt iracundi et isti habent remedium in lateris apertione.

Indexed exemplum: TE019955
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para