Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Passione Christi (817)

Octavo est salvativa.

Legitur in Libello de Septem Sapientibus quod super columnam Virgilius fecit speculum prepulcerrimum, hujus proprietatis et condicionis quod quandocunque aliquod regnum propriabat bellum vel insidias illi civitati, statim in speculo relucebant omnia. Et tunc illi cives muniebant se et properabant ad bellum, ita ut semper per speculum salvarerentur ab hostibus suis.

Loquendo spiritualiter iste Virgilius est Spiritus Sanctus qui in civitate vite presentis erexit columnam, et hec columna est crux Christi. In hac siquidem columna posuit speculum, et istud speculum habens plumbum et vitrum est Christus benedictus habens divinitatem et humanitatem, in quo perfecte relucent et representantur omnes ad salutem et salvationem nostram, omnes insidie peccatorum et illa per que victoriam de eis habemus.

Nam si aspiciamus ejus caput coronatum de spinis penetrantibus usque ad intima, evellentibus pilos et denudantibus carnem usque ad ossa, tunc aspiciemus obedienciam insurgere contra nos, que tolli non potest nisi per allidicionem proprie voluntatis.

Iterum si aspiciamus caput istius speculi, videbimus in eo inclinationem, et hic cognoscemus magnitudinem parare insidias, eo quod supplicat ad nostram conversionem et contemnimus, vocat et rennuimus, aspectat et fugimus.

Tercio si consideremus in isto speculo lacrimarum effusionem quas effudit pro peccatoribus, ut nos ad misericordiam provocaret et ad compaciendum tribulatis, agnoscemus quod malicia parat insidias contra nos.

Quarto si consideremus in isto speculo aures in quibus verba irrisoria criminum falsorum impositio, contumeliarum vituperatio fuerunt impressa et tanquam perfecte humilis et surdus non audiebat, videbimus quod peccatum superbie insidias nobis parat.

Quinto si consideremus in hoc speculo os et verba que fuerunt summe clementie, dum pro crucifixoribus oravit, pro nobis doluit qui pro se non habuit unde doleret et semper plus quam peteretur donavit, videbimus quod blasphemia parat insidias contra nos.

Si autem consideremus ejus nuditatem, vanitas mundi parat insidias contra nos.

Octavo si consideremus aperturas manuum, videbimus quod avaricia

parat insidias contra nos.

Nono si consideremus brachiorum extensionem propter nimiam caritatem, idem videbimus de invidia.

Decimo si consideremus corporis totius livores apparebit quod luxuria insidiatur nobis.

Undecimo si consideremus lateris aperturam, cognoscemus quod ira.

Duodecimo si consideremus pedum clavaturas videbimus pigriciam nostram.

Indexed exemplum: TE019958
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para