Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Peccatum (827A)

Item ad idem. Narrat Beda in Gestis Anglorum quod quidam fuit conversus de statu peccatorum apparenter tantum, in quibus primo evidenter erat. Nam in diebus dominicis vacans ebrietatibus lasciviis, nichil perfectionis in se habebat. Cum autem quadam die fuisset infirmus et fuisset visitatus a multis, dixit quod sicut beatus Stephanus viderat celos apertos et sicut fideles vident quolibet die portam ecclesie, sic ipse videbat portam Inferni sibi apertam, et paululum juxta Pilatum et ceteros crucifixores Domini locum habere. Cum autem exhortaretur ad penitentiam, respondit: "Peccatum dilexi et nunc ducit me ad solutionem suam. " Et statim expiravit. "

Indexed exemplum: TE020181
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para