Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Angelis (83)

Tercio a periculis corporis liberant.

Unde refert Cesarius quod quedam puella sociata cuidam latroni et ignorans, ejus furtum quod latro portabat. Cum autem latro insequeretur et audiret strepitum contra se venientium divertit a via. At illi puellam capiunt et ad judicium ducunt ubi suspendio adjudicatur. Cum autem ex verbis et allegatione

sacerdotis confessoris ejus dilata fuisset sentencia, et ipsa seriem rei confiteretur, ei talis examinatio datur ut si accepta massa ferri candentis non exureretur ejus innocentia probaretur. Quod cum factum fuisset et nulla adustio appareret, parentes latronis ne ipse suspenderetur dixerunt quod hoc virtute demonis contigerat, et corrupto judice, illa suspenderetur, quam angelus Domini sustentans continue ab omni molestia eam servavit pascens magna melodia et consolatione celesti. Quam pastores mortuam credentes ejus funem preciderunt, videntes angelum Domini eam paulatim ad terram dimittere et ei dicere: “ Vade nunc quia libera es. ” Que desiderans in civitate esse Verona statim ibi fuit, licet distaret ad sex dietas.

Notes:
  • Vérone en Vénétie, Italie.
Indexed exemplum: TE014151
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para