Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Peccato (830)

Quinto spoliat.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam miles pugnans in torneamento venit ad quiescendum sub arbore. Quod videntes septem latrones inter se convenerunt ut spoliarent eum et furarentur sibi omnes vestes et arma. Primus furatus est calcaria et ensem, secundus loricam, tercius scutum, quartus equum, quintus lanceam, sextus camisiam cingulum et brachas, septimus galeam. Cum autem excitatus inimicus suus super eum irruisset, vulneravit eum sine spe vite.

Loquendo spiritualiter iste pugil est peccator, arbor delectatio peccati, septem fures sunt septem peccata mortalia. Superbia furatur calcaria timoris mortis temporalis et eterne et ensem divine justicie, et vulnerat eum in oculis ne videat conditionem in peccatis fragilitatis sue. Invidia furatur loricam caritatis, que omnia precepta et virtutes connectit et totum corpus communit; insuper eum vulnerat in naribus ne prosperitatem et bonam famam proximi possit invenire. Ira furatur scutum patiencie, quod in sinistra manu adversitatis debet teneri, cujus cinguli tres sunt: pacientia in contumeliis verborum, pacientia in ablatione rerum, pacientia in ablacione corporum; insuper iste vulnerat aures ne possit audire verbum correctionis, monitionis et precepti. Pigricia furatur equum corporis dum totum eum occupat et lasciviis et vanitatibus exponit; insuper vulnerat pedes ne de luto peccati exeant. Avaricia furatur lanceam elemosine que longe ferit hostem . Luxuria furatur continencie brachas, camisiam virginitatis et cingulum castitatis et vulnerat in lumbis . Gula furatur galeam salutis per quam caput rationis custoditur et cingulum abstinencie, et vulnerat in ventre. Et sic miser deceptus producitur ad infernum.

Indexed exemplum: TE019971
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para