Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Peccato (832)

Septimo infatuat.

Quidam probus homo habuit tres filios et quia omnes stulti erant et fatui, consuluerunt amici ut doceri eos faceret in artificiis, ut si forte aliquam consequerentur discretionem et suam lucrarentur sustentationem . Tandem acquievit eorum consiliis et primum posuit cum quibusdam fornariis, secundum cum fabris ferrariis, tercium cum latomis et cementariis. Didicit itaque cuilibet artem suam sed non propter hoc diminuta est stulticia eorum, ymmo augmentata; et in tantum quod dum primus derelictus fuisset solus a suo magistro, furnum calefactum ex multis lignis intravit et ibi combustus est. Secundus cum fecisset cultellum, cum eodem se interfecit. Tercius cum fecisset turrim et esset in summitate, seipsum precipitavit.

Loquendo spiritualiter pater est mundus habens tres filios. Primus avarus qui ligna congregat quibus incendatur in furno inferni . Secundus est gulosus qui gladio ebrietatis et macule se mactat. Tercius est ambitiosus sive superbus qui summe elevatus se precipitat in profundum inferni.

Indexed exemplum: TE019973
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para