Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Peccatum (832A)

Ad idem. Legitur quod fuit quidam scutifer qui veniens ad unam civitatem, dum accepisset ibi hospicium et dormiret, tanta tempestas subito irruit super illam civitatem ut tota divisa et confracta minaretur ruinam. Quod ille sentiens, subito surrexit de lecto et dum fugeret, occurrit sibi draco, eum devorare cupiens. Et idcirco cursu velocissu insequebatur eum, quod ipse inspiciens incepit clamare, a recta via accedere et divertere et ascendere per montana. et dum in distancia congrua esset positus, et jam evasisset persecutionem draconis, vidit arborem pulcerrimam, et in ramis ejus aves cantantes dulciter, fructus ejus erat dulcissimus et flores ejus delectabant aspectum. In pede arboris vidit unam juvenculam tenentem pixides igneas, et crine soluto cum corno vultu, omni advenienti dicebat: "Nullus accedat ad hanc arborem, quia folia ejus omnem infirmitatem inducunt, nec medicina unquam potest proficere illi qui eam tangit. Odor ejus omnem rem amicabilem reddit amaram, et flores ejus depauperant homines, fructus ejus gustantes adurit. " Et cum juvenis non acquiesceret ei nec crederet eo quod aves cantarent ibi dulciter, dum juvencula unam pixidem apperuisset, omnes aves inanite fuerunt. Tunc juvenis clamavit: "Maledicta sit hec arbor!"respondit juvencula: "Maledictus qui adherit arbori!"Ille vero hoc videns ad propria est reversus. Loquendo spiritualiter, iste juvenis est liberum arbitrum vel homo in gratia creatus a Deo. Iste namque per inordinatum amorem dimittit Domini gratiam et accedit ad civitatem periculosam, scilicet ad affectus mundi. Dum autem ibi quiescit per complacentiam creaturarum, subito tempestas insurgit et videns mortem precipitem juvenum, divitum et multarum personarum, videt quod unus pauperatur et alter ditatur, unus vilificatur et alter exaltatur, unus ridet et alter plorat, unus tripudiat et alter dolet, unus recuperaret amicos, alius perdit. Tunc penitentia et inspiratio surgit, et inordinatum amorem incepit deserere et rotam mundi periculosam fortune. Sed tunc draco affectionis parentum ipsum invadit et facit eum discurrere quovis. Dejiciuntur illi qui odiunt mundum et quomodo honorantur illi qui divitias habent. Et tandem eum insequitur ut adducat eum ad aspectum arboris peccati. Qui considerans veritatem, nuditatem cujus folia sunt ymaginationes, vel folia peccati, sunt cantus et gaudia flores carnalia et delectabilia sensui. Sed fructus ejus sunt opera completa peccato. In hac arbore sunt honores, potentie, laudes, nobilitates, commendationes, laudationes, velud aves cantantes. Sed in pede ejus stat una domicella, que vocatur justicia, et ipsa clamat quod nullus accedat ad arborem peccati, quia nichil est quin odiatur per Deum ratione peccati quod salubria facit nociva, aufert Deum, aufert regnum eternum, aufert fraternitatem ecclesie, aufert homini se ipsum. Quoque peccator attendens, dicit ergo: "Quare stant ibi sapientes et nobiles hujus mundi?" Tunc justicia Dei apperit unam pixidem ire dei et inanit eos. Quod attendens peccator, ad Deum revertitur.

Indexed exemplum: TE020182
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para