Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Penitentia (837)

Quarto est errantium directiva.

Philosophus quidam qui longo tempore studuerat in onibus libris quos habebat sententiam collegerat ut bonum indeficiens esset querendum. Tunc dixit intra se: "Ubi bonum indeficiens potero invenire, cum tale sit preeligendum, ut ex omnibus libris invenire possum?” Proposuit ergo querere tale bonum, et ex omnibus libris et assumptis sociis et equis egressus venitque ad terram longinquam carentem rege. Et cum homines illius terre audivissent quod esset peritissimus in scientia, fulgens in eloquentia, pulcer in corpore, fortis robore, eum sibi unanimiter elegerunt in regem. Cum ergo electionem presentassent ei, ille qui pro omnibus loquebatur: "Numquid istud regimen habere perpetuum et vivere in eo semper?” respondit ille: "Nos non vidimus regem qui semper viveret. ” Cui philosophus: "Ego de consilio omnium scienciarum quero bonum indeficiens, et ideo non accipio regimen vestrum. ” Processit inde et venit ad quandam urbem, ubi erat puella pulcerrima et graciosa que erat domina civitatis. Dixerunt igitur rectores illius, audita fama philosophi et inspecta ejus persona , quod eam sibi in matrimonium copularet. Dixit philosophus: "Nunquid iste delicie durant perpetuo?”

Responderunt: "Certe non, ymmo semper cum doloribus amittuntur et de facili separantur. ”

Tunc philosophus: "Bonum indeficiens ego quero, et ideo non accipio regnum vestrum. ”

Recessit et venit ad longinquam regionem, et ibi invenit quosdam fortissimos in quadam fortitudine constitutos in auro et mineriis locupletis, qui dixerunt sibi: "Partem hujus minerie auri tibi dabimus si nobiscum volueris remanere. ”

Tunc philosophus: "Creditisne quod semper sufficiat nobis?"

Responderunt: "Certe non, ymmo perfodi facimus et inveniemus finem ejus et cito posset consumi. ”

Tunc philosophus: "Habeatis vobiscum vestrum bonum consumptibile, quia ego bonum inconsumptibile quero. ”

Venit tandem ad quendam sapientem et cum audisset eum inquirere incorruptibilia bona et eterna, dixit ei: "Ego talia bona bene scio sed via est difficilis et arbor quedam altissima est in via , et nullus potest intrare nisi per arborem ad illud bonum. ”

Respondit philosophus: "Quomodo de hoc facias mihi fidem. ?"

Respondit: "Tu scis quod in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Ego vero adhibeo testes septem. ” Quibus habitis et receptis, cepit ille festinare ad promissum bonum. Et dum festinaret, apparuit ei Dominus Jhesus Christus congaudendo dicens: "Peritura bona seculi dimisisti. Ego tibi largior sempiterna que diligenter quesivisti. ” Et ostendit ei seipsum, qui est summum bonum.

Loquendo spiritualiter, regnum sunt honores, uxor delicie, aurum divicie, sapiens ultimus Spiritus Sanctus, arbor penitentia. Nam qui vult post Deum venire oportet quod ascendat crucem penitentie et inveniet Deum si quesierit diligenter.

Indexed exemplum: TE019978
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para