Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Penitentia (839)

Sexto est hostium superativa.

Legitur in Anthiocena Hystoria quod dum Christiani ante captivitatem Antioche essent in diversis peccatis implicati, dum obsessi fuissent a turcis, cuidam clerico fugienti Dominus apparuit dicens: "Quid enim prosunt mihi tot expense facte de meo sanguine et tot dolores quos sustinui in carne mea suscepta, cum christiani omnino videantur esse firmati in peccatis et in irreverenciis meis? Verumtamen si amplexati fuerint columnam refugii et penitentie, et infra ejus ambitum fugerint, proteget eos et salvabit et liberabit de manibus hostium et iram meam placabunt. ”

Cum autem contriti et confessi irruissent contra multitudinem turcorum, habentum . XXVIII. principes et sexcenta et . XL. milia hominum, eos occiderunt et victores extiterunt, et aurum et argentum et omnia que habuerunt rapuerunt.

Indexed exemplum: TE019980
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para