Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Peregrinacione (843)

Secundo debet esse fidelis.

Legitur in Vitas Patrum quod abbas Longinus dixit ad abbatem Lucium: "Pater, tres habeo cogitationes. Prima est ut peregrinationes faciam. Secunda est ut biduanum jejunium compleam. Tercia est ut aspectus hominum fugiam. ” Tunc abbas Lucius respondit dicens: "Ad primam cogitationem tuam respondeo quod nisi tenueris linguam tuam, ubicunque perrexeris perfectus peregrinus non eris . Ad secundam cogitationem dico quod jejunium tuum acceptum non est nisi a malis cogitationibus abstinueris. Ad terciam dico quod si non prius corrigas vitam tuam inter alios, nec solus habitans te corrigere poteris. "

Indexed exemplum: TE019984
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para