Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Angelis (85)

Quinto Dei judicium declinant.

Unde recitat Jacobus de Vitriaco quod quidam heremita rogavit Deum multis annis intellectum hujus versus Prophete: “Judicia tua abyssus multa. ” Cum autem lacrimabiliter Deum rogaret, vidit juxta cellam suam juvenem pulcerrimum paratum ad viam. Cui se heremita adjungens eo quod volebat peregrinationem facere, ambo simul de monte descenderunt. Et ecce unus mercator per viam transiens cujus mantica plena thesauro subito cecidit, quam unus pastor inveniens assumpta pecunia invenit alium mercatorem a quo pecuniam requisivit, quam se non habuisse asserens motus et indignatus abstulit sibi pedem. Cum autem inde descendissent et ad primam civitatem venissent, hospitati sunt in domo cujusdam principis qui eis omnia necessaria reverentius exhibuit. Cum autem mane vellent recedere unicum filium ejus angelus submersit. In nocte vero sequenti hospitati sunt in domo cujusdam divitis, qui pre gaudio cyphum preciosum aureum extrahens quem heremite socius furatus est. Et mane surgentes ad aliam civitatem accesserunt ubi hospicium non invenientes vix obtinuerunt ab uno divite ut in domo porcorum quiescerent, cui pro mercede socius heremite cyphum dedit et abiit. Qui inde ad quandam abbatiam venerunt et caritative fuerunt recepti. Cunque omnes quiescerent, surrexit socius heremite et combussit in area totum bladum monasterii et clam reversus est ad cameram heremite. Cum igitur omnes excitati fuissent et heremita pre compassione fleret et plangeret, dixit ei socius suus: "Pater cur fles de istis infortuniis que nobis acciderant in via? Scias me esse angelum Dei qui puerum interfici et cyphum furatus sum, qui etiam nunc bladum combussi. Hec autem facta sunt ut preces tue exaudirentur, nam Dominum rogasti ut declararet tibi verbum Prophete. Ut ergo cognoscas quod omnia ista a Deo sunt facta declaro tibi: primus qui perdidit pecuniam depredatus fuerat possessiones illius qui invenit, et ideo justum fuit ut ille recuperaret. Alter perdidit pedem quia percussit matrem ejus pregnantem. Puerum interfeci ne parentes ejus damnarentur propter nimium amorem illius, cyphum furatus fui quia dominus ejus Deum et orationem perdebat intentus in eo. Dedi alteri ne posset partem petere ex beneficio nobis collato in vita eterna, bladum combussi quia eo volebat abbas ditare suos parentes. "

Notes:
  • Ps. 37, 7
Indexed exemplum: TE019129
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para